1dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras
et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
2cumque fecisset iuxta sermonem Balaam
inposuerunt simul vitulum et arietem super aram
3dixitque Balaam ad Balac
sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam
si forte occurrat mihi Dominus
et quodcumque imperaverit loquar tibi
4cumque abisset velociter occurrit ei Deus
locutusque ad eum Balaam
septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper
5Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait
revertere ad Balac et haec loqueris
6reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum
et omnes principes Moabitarum
7adsumptaque parabola sua dixit
de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis
veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel
8quomodo maledicam cui non maledixit Deus
qua ratione detester quem Dominus non detestatur
9de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum
populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
10quis dinumerare possit pulverem Iacob
et nosse numerum stirpis Israhel
moriatur anima mea morte iustorum
et fiant novissima mea horum similia
11dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis
ut malediceres inimicis vocavi te
et tu e contrario benedicis eis
12cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus
13dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum
unde partem Israhelis videas et totum videre non possis
inde maledicito ei
14cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga
aedificavit Balaam septem aras
et inpositis supra vitulo atque ariete
15dixit ad Balac
sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius
16cui cum Dominus occurrisset
posuissetque verbum in ore eius ait
revertere ad Balac et haec loqueris ei
17reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum
et principes Moabitarum cum eo
ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus
18at ille adsumpta parabola sua ait
sta Balac et ausculta audi fili Sepphor
19non est Deus quasi homo ut mentiatur
nec ut filius hominis ut mutetur
dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
20ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo
21non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel
Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo
22Deus eduxit eum de Aegypto
cuius fortitudo similis est rinocerotis
23non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel
temporibus suis dicetur Iacob et Israheli
quid operatus sit Deus
24ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur
non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat
25dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
26et ille nonne ait dixi tibi
quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem
27et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum
si forte placeat Deo ut inde maledicas eis
28cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit
solitudinem
29dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras
et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
30fecit Balac ut Balaam dixerat
inposuitque vitulos et arietes per singulas aras