1quod cum audisset Chananeus rex Arad
qui habitabat ad meridiem
venisse scilicet Israhel per exploratorum viam
pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
2at Israhel voto se Domino obligans
ait
si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
3exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum
quem ille interfecit subversis urbibus eius
et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
4profecti sunt autem et de monte Or
per viam quae ducit ad mare Rubrum
ut circumirent terram Edom
et taedere coepit populum itineris ac laboris
5locutusque contra Deum et Mosen ait
cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine
deest panis non sunt aquae
anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
6quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes
ad quorum plagas et mortes plurimorum
7venerunt ad Mosen atque dixerunt
peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te
ora ut tollat a nobis serpentes
oravit Moses pro populo
8et locutus est Dominus ad eum
fac serpentem et pone eum pro signo
qui percussus aspexerit eum vivet
9fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo
quem cum percussi aspicerent sanabantur
10profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
11unde egressi fixere tentoria in Hieabarim
in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
12et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
13quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon
quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei
siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
14unde dicitur in libro bellorum Domini
sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
15scopuli torrentium inclinati sunt
ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
16ex eo loco apparuit puteus
super quo locutus est Dominus ad Mosen
congrega populum et dabo ei aquam
17tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
18puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis
in datore legis et in baculis suis
de solitudine Matthana
19de Matthana Nahalihel
de Nahalihel in Bamoth
20de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga
et quod respicit contra desertum
21misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
22obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam
non declinabimus in agros et vineas
non bibemus aquas ex puteis
via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
23qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos
quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum
et venit in Iasa pugnavitque contra eum
24a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius
ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon
quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
25tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei
in Esebon scilicet et viculis eius
26urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei
qui pugnavit contra regem Moab
et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
27idcirco dicitur in proverbio
venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
28ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon
et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
29vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam
et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
30iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon
lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
31habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
32misitque Moses qui explorarent Iazer
cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
33verteruntque se et ascenderunt per viam Basan
et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo
pugnaturus in Edrai
34dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum
quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius
faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
35percusserunt igitur et hunc cum filiis suis
universumque populum eius usque ad internicionem
et possederunt terram illius