1igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
2et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii
Israhel dicentes
3utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta
solitudine
utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam
ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi
nonne melius est reverti in Aegyptum
4dixeruntque alter ad alterum
constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum
5quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram
coram omni multitudine filiorum Israhel
6at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne
qui et ipsi lustraverant terram
sciderunt vestimenta sua
7et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt
terram quam circuivimus valde bona est
8si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam
et tradet humum lacte et melle manantem
9nolite rebelles esse contra Dominum
neque timeatis populum terrae huius
quia sicut panem ita eos possumus devorare
recessit ab illis omne praesidium
Dominus nobiscum est nolite metuere
10cumque clamaret omnis multitudo
et lapidibus eos vellet opprimere
apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel
11et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste
quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis
12feriam igitur eos pestilentia atque consumam
te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
13et ait Moses ad Dominum
ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
14et habitatores terrae huius
qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis
et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos
et in columna nubis praecedas eos per diem
et in columna ignis per noctem
15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem
et dicant
16non poterat introducere populum in terram pro qua
iuraverat
idcirco occidit eos in solitudine
17magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
18Dominus patiens et multae misericordiae
auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens
qui visitas peccata patrum in filios
in tertiam et quartam generationem
19dimitte obsecro peccatum populi tui huius
secundum magnitudinem misericordiae tuae
sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
20dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
21vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
22attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam
et signa quae feci in Aegypto et in solitudine
et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae
23non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum
nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
24servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me
inducam in terram hanc quam circuivit
et semen eius possidebit eam
25quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus
cras movete castra
et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
26locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
27usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me
querellas filiorum Israhel audivi
28dic ergo eis vivo ego ait Dominus
sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
29in solitudine hac iacebunt cadavera vestra
omnes qui numerati estis a viginti annis et supra
et murmurastis contra me
30non intrabitis terram super quam levavi manum meam
ut habitare vos facerem
praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun
31parvulos autem vestros
de quibus dixistis quod praedae hostibus forent
introducam ut videant terram quae vobis displicuit
32vestra cadavera iacebunt in solitudine
33filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta
et portabunt fornicationem vestram
donec consumantur cadavera patrum in deserto
34iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram
annus pro die inputabitur
et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras
et scietis ultionem meam
35quoniam sicut locutus sum
ita faciam omni multitudini huic pessimae
quae consurrexit adversum me
in solitudine hac deficiet et morietur
36igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram
et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem
detrahentes terrae quod esset mala
37mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
38Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne
vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
39locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel
et luxit populus nimis
40et ecce mane primo surgentes
ascenderunt verticem montis atque dixerunt
parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia
peccavimus
41quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini
quod vobis non cedet in prosperum
42nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum
ne corruatis coram inimicis vestris
43Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis
eo quod nolueritis adquiescere Domino
nec erit Dominus vobiscum
44at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis
arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris
45descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant
in monte
et percutiens eos atque concidens
persecutus est usque Horma