1locutus est Dominus ad Mosen dicens
2loquere ad filios Israhel et dices ad eos
cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae
quam ego dabo vobis
3et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam
vota solventes vel sponte offerentes munera
aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino
de bubus sive de ovibus
4offeret quicumque immolaverit victimam
sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo
quod mensuram habebit quartam partem hin
5et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae
dabit in holocausto sive in victima per agnos
singulos
6et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum
quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
7et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae
offeret in odorem suavitatis Domino
8quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam
ut impleas votum vel pacificas victimas
9dabis per singulos boves similae tres decimas
conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
10et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae
in oblationem suavissimi odoris Domino
11sic facietis
12per singulos boves et arietes et agnos et
hedos
13tam indigenae quam peregrini
14eodem ritu offerent sacrificia
15unum praeceptum erit atque iudicium
tam vobis quam advenis terrae
16locutus est Dominus ad Mosen dicens
17loquere filiis Israhel et dices ad eos
18cum veneritis in terram quam dabo vobis
19et comederitis de panibus regionis illius
separabitis primitias Domino
20de cibis vestris
sicut de areis primitias separatis
21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
22quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum
quae locutus est Dominus ad Mosen
23et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
24oblitaque fuerit facere multitudo
offeret vitulum de armento holocaustum
in odorem suavissimum Domino
et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant
hircumque pro peccato
25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel
et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt
nihilominus offerentes incensum Domino
pro se et pro peccato atque errore suo
26et dimittetur universae plebi filiorum Israhel
et advenis qui peregrinantur inter vos
quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
27quod si anima una nesciens peccaverit
offeret capram anniculam pro peccato suo
28et deprecabitur pro ea sacerdos
quod inscia peccaverit coram Domino
inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
29tam indigenis quam advenis
una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
30anima vero quae per superbiam aliquid commiserit
sive civis sit ille sive peregrinus
quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
31verbum enim Domini contempsit
et praeceptum illius fecit irritum
idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
32factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine
et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
33obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
34qui recluserunt eum in carcerem
nescientes quid super eo facere deberent
35dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste
obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
36cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus
et mortuus est sicut praeceperat Dominus
37dixit quoque Dominus ad Mosen
38loquere filiis Israhel et dices ad eos
ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum
ponentes in eis vittas hyacinthinas
39quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini
nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
40sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea
sintque sancti Deo suo
41ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
ut essem vester Deus