1profectus est de Aseroth
fixis tentoriis in deserto Pharan
2ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
3mitte viros qui considerent terram Chanaan
quam daturus sum filiis Israhel
singulos de singulis tribubus ex principibus
4fecit Moses quod Dominus imperarat
de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
5de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
6de tribu Symeon Saphat filium Huri
7de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
8de tribu Isachar Igal filium Ioseph
9de tribu Ephraim Osee filium Nun
10de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
11de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
12de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
13de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
14de tribu Aser Sthur filium Michahel
15de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
16de tribu Gad Guhel filium Machi
17haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram
vocavitque Osee filium Nun Iosue
18misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan
et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam
cumque veneritis ad montes
19considerate terram qualis sit
et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus
pauci numero an plures
20ipsa terra bona an mala
urbes quales muratae an absque muris
21humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus
confortamini et adferte nobis de fructibus terrae
erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
22cumque ascendissent exploraverunt terram
a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
23ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron
ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach
nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
24pergentesque usque ad torrentem Botri
absciderunt palmitem cum uva sua
quem portaverunt in vecte duo viri
de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
25qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri
eo quod botrum inde portassent filii Israhel
26reversique exploratores terrae post quadraginta dies
omni regione circuita
27venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel
in desertum Pharan quod est in Cades
locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
28et narraverunt dicentes
venimus in terram ad quam misisti nos
quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci
potest
29sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas
stirpem Enach vidimus ibi
30Amalech habitat in meridie
Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis
Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
31inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen
ait
ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
32alii vero qui fuerant cum eo dicebant
nequaquam ad hunc populum valemus ascendere
quia fortior nobis est
33detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes
terram quam lustravimus devorat habitatores suos
populum quem aspeximus procerae staturae est
34ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo
quibus conparati quasi lucustae videbamur