1Verba Neemiae filii Echliae
et factum est in mense casleu anno vicesimo
et ego eram in Susis castro
2et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda
et interrogavi eos de Iudaeis
qui remanserant et supererant de captivitate
et de Hierusalem
3et dixerunt mihi
qui remanserunt et derelicti
sunt
de captivitate ibi in provincia
in adflictione magna sunt et in obprobrio
et murus Hierusalem dissipatus est
et portae eius conbustae sunt igni
4cumque audissem verba huiuscemodi
sedi et flevi et luxi diebus
et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli
5et dixi
quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis
qui custodis pactum et misericordiam
cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua
6fiat auris tua auscultans
et oculi tui aperti
ut audias orationem servi tui
quam ego oro coram te hodie
nocte et die pro filiis Israhel servis tuis
et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi
et ego et domus patris mei peccavimus
7vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum
et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo
8memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens
cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos
9et si revertamini ad me
et custodiatis mandata mea et faciatis ea
etiam si abducti fueritis ad extrema caeli
inde congregabo vos
et inducam in locum
quem elegi ut habitaret nomen meum ibi
10et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti
in fortitudine tua magna et in manu tua valida
11obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui
et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum
et dirige servum tuum hodie
et da ei misericordiam ante virum hunc
ego enim eram pincerna regis