1sic ergo orante Ezra et inplorante eo
et flente et iacente ante templum Dei
collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis
virorum et mulierum puerorumque
et flevit populus multo fletu
2et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae
nos praevaricati sumus in Deum nostrum
et duximus uxores alienigenas de populis terrae
et nunc si est paenitentia Israhel super hoc
3percutiamus foedus cum Deo nostro
ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt
iuxta voluntatem Domini
et eorum qui timent praeceptum Dei nostri
secundum legem fiat
4surge tuum est decernere nosque erimus tecum
confortare et fac
5surrexit ergo Ezras
et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem
Israhel
ut facerent secundum verbum hoc
et iuraverunt
6et surrexit Ezras ante domum Dei
et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc
panem non comedit et aquam non bibit
lugebat enim in transgressione eorum
qui de captivitate venerant
7et missa est vox in Iuda et in Hierusalem
omnibus filiis transmigrationis
ut congregarentur in Hierusalem
8et omnis qui non venerit in tribus diebus
iuxta consilium principum et seniorum
auferetur universa substantia eius
et ipse abicietur de coetu transmigrationis
9convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus
diebus
ipse est mensis nonus vicesimo die mensis
et sedit omnis populus in platea domus Dei
trementes pro peccato et pluviis
10et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos
vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas
ut adderetis super delictum Israhel
11et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum
et facite placitum eius
et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis
12et respondit universa multitudo dixitque voce magna
iuxta verbum tuum ad nos sic fiat
13verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae
et non sustinemus stare foris
et opus non est diei unius vel duorum
vehementer quippe peccavimus in sermone isto
14constituantur principes in universa multitudine
et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas
veniant in temporibus statutis
et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices
eius
donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
15igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super
hoc
et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos
16feceruntque sic filii transmigrationis
et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum
in domum patrum suorum
et omnes per nomina sua
et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem
17et consummati sunt omnes viri
qui duxerant uxores alienigenas
usque ad diem primam mensis primi
18et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas
de filiis Iosue filii Iosedech
et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia
19et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas
et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent
20et de filiis Emmer Anani et Zebedia
21et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias
22et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel
Nathanahel Iozabeth et Elasa
23et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita
Phataia Iuda et Eliezer
24et de cantoribus Eliasub
et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri
25et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia
et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea
26et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil
et Abdi et Irimoth et Helia
27et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania
et Ierimuth et Zabeth et Aziza
28et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai
29et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia
Iasub et Saal et Ramoth
30et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias
Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse
31et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon
32Beniamin Maloch Samarias
33de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed
Elipheleth Iermai Manasse Semei
34de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
35Baneas et Badaias Cheiliau
36Vannia Marimuth et Eliasib
37Matthanias Mathanai et Iasi
38et Bani
et Bennui Semei
39et Salmias et Nathan
et Adaias
40Mechnedabai Sisai Sarai
41Ezrel et Selemau Semeria
42Sellum Amaria Ioseph
43de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina
Ieddu et Iohel Banaia
44omnes hii acceperunt uxores alienigenas
et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios