1factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis
et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi
et non eram quasi languidus ante faciem eius
2dixitque mihi rex
quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam
non est hoc frustra
sed malum nescio quid in corde tuo est
et timui valde ac nimis
3et dixi regi rex in aeternum vive
quare non maereat vultus meus
quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est
et portae eius conbustae sunt igni
4et ait mihi rex pro qua re postulas
et oravi Deum caeli
5et dixi ad regem
si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam
ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei
et aedificabo eam
6dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum
usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris
et placuit ante vultum regis et misit me
et constitui ei tempus
7et dixi regi si regi videtur bonum
epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen
ut transducant me donec veniam in Iudaeam
8et epistulam ad Asaph custodem saltus regis
ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus
et muri civitatis
et domum quam ingressus fuero
et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum
9et veni ad duces regionis trans Flumen
dedique eis epistulas regis
miserat autem mecum rex principes militum et
equites
10et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites
et contristati sunt adflictione magna
quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel
11et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus
12et surrexi nocte ego et viri pauci mecum
et non indicavi cuiquam
quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem
et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam
13et egressus sum per portam Vallis nocte
et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris
et considerabam murum Hierusalem dissipatum
et portas eius consumptas igni
14et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis
et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret
15et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum
et reversus veni ad portam Vallis et redii
16magistratus autem nesciebant quo
abissem
aut quid ego facerem
sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus
et reliquis qui faciebant opus
usque ad id locorum nihil indicaveram
17et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus
quia Hierusalem deserta est
et portae eius consumptae sunt igni
venite et aedificemus muros Hierusalem
et non simus ultra obprobrium
18et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum
et verba regis quae locutus est mihi
et aio surgamus et aedificemus
et confortatae sunt manus eorum in bono
19audierunt autem Sanaballat Horonites
et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs
et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque
quae est haec res quam facitis
numquid contra regem vos rebellatis
20et reddidi eis sermonem dixique ad eos
Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus
surgamus et aedificemus
vobis autem non est pars et iustitia et memoria in
Hierusalem