1locutus est Dominus ad Mosen dicens
2anima quae peccaverit
et contempto Domino negaverit depositum proximo suo
quod fidei eius creditum fuerat
vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
3sive rem perditam invenerit
et infitians insuper peierarit
et quodlibet aliud ex pluribus fecerit
in quibus peccare solent homines
4convicta delicti reddet
5omnia
quae per fraudem voluit obtinere integra
et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
6pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege
et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
7qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi
pro singulis quae faciendo peccaverit
8locutus est Dominus ad Mosen dicens
9praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti
cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
10vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis
tolletque cineres quos vorans ignis exusit
et ponens iuxta altare
11spoliabitur prioribus vestimentis
indutusque aliis efferet eos extra castra
et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
12ignis autem in altari semper ardebit
quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies
et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
13ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
14haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron
coram Domino et coram altari
15tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo
et totum tus quod super similam positum est
adolebitque illud in altari
in monumentum odoris suavissimi Domino
16reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque
fermento
et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
17ideo autem non fermentabitur
quia pars eius in Domini offertur incensum
sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
18mares tantum stirpis Aaron comedent illud
legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de
sacrificiis Domini
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
19et locutus est Dominus ad Mosen dicens
20haec est oblatio Aaron et filiorum eius
quam offerre debent Domino in die unctionis suae
decimam partem oephi offerent similae in sacrificio
sempiterno
medium eius mane et medium vespere
21quae in sartagine oleo conspersa frigetur
offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
22sacerdos qui patri iure successerit
et tota cremabitur in altari
23omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur
nec quisquam comedet ex eo
24locutus est Dominus ad Mosen dicens
25loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato
in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino
sanctum sanctorum est
26sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
27quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur
si de sanguine illius vestis fuerit aspersa
lavabitur in loco sancto
28vas autem fictile in quo cocta est confringetur
quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
29omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
quia sanctum sanctorum est
30hostia enim quae caeditur pro peccato
cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii
ad expiandum in sanctuario
non comedetur sed conburetur igni