1si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit
quod aut ipse vidit aut conscius est
nisi indicaverit portabit iniquitatem suam
2anima quae tetigerit aliquid inmundum
sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum
vel quodlibet aliud reptile
et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit
3et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis
iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet
oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
4anima quae iuraverit et protulerit labiis suis
ut vel male quid faceret vel bene
et id ipsum iuramento et sermone firmaverit
oblitaque postea intellexerit delictum suum
5agat paenitentiam pro peccato
6et offerat agnam de gregibus sive capram
orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius
7sin autem non potuerit offerre pecus
offerat duos turtures vel duos pullos columbarum
Domino
unum pro peccato et alterum in holocaustum
8dabitque eos sacerdoti
qui primum offerens pro peccato
retorquebit caput eius ad pinnulas
ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur
9et asperget de sanguine eius parietem altaris
quicquid autem reliquum fuerit
faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est
10alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet
rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
11quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel
duos pullos columbae
offeret pro peccato similam partem
oephi decimam
non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet
quia pro peccato est
12tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum
hauriens
cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
13rogans pro illo et expians
reliquam vero partem ipse habebit in munere
14locutus est Dominus ad Mosen dicens
15anima si praevaricans caerimonias per errorem
in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit
offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus
qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii
16ipsumque quod intulit damni restituet
et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti
qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
17anima si peccaverit per ignorantiam
feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur
et peccati rea intellexerit iniquitatem suam
18offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti
iuxta mensuram aestimationemque peccati
qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur
ei
19quia per errorem deliquit in Dominum