1haec quoque est lex hostiae pro delicto
sancta sanctorum est
2idcirco ubi immolatur holocaustum
mactabitur et victima pro delicto
sanguis eius per gyrum fundetur altaris
3offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
4duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est
reticulumque iecoris cum renunculis
5et adolebit ea sacerdos super altare
incensum est Domini pro delicto
6omnis masculus de sacerdotali genere
in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
7sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostiae lex una erit
ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
8sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
9et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano
et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur
eius erit sacerdotis a quo offertur
10sive oleo conspersa sive arida fuerit
cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
11haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
12si pro gratiarum actione fuerit oblatio
offerent panes absque fermento conspersos oleo
et lagana azyma uncta oleo
coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum
quae immolatur pro pacificis
14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino
et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
15cuius carnes eadem comedentur die
nec remanebit ex eis quicquam usque mane
16si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam
eadem similiter edetur die
sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
17quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
18si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit
irrita fiet oblatio nec proderit offerenti
quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit
praevaricationis rea erit
19caro quae aliquid tetigerit inmundum
non comedetur sed conburetur igni
qui fuerit mundus vescetur ea
20anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum
quae oblata est Domino
peribit de populis suis
21et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti
sive omnis rei quae polluere potest
et comederit de huiuscemodi carnibus
interibit de populis suis
22locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23loquere filiis Israhel
adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
24adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est
habebitis in usus varios
25si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit
peribit de populo suo
26sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo
tam de avibus quam de pecoribus
27omnis anima quae ederit sanguinem
peribit de populis suis
28locutus est Dominus ad Mosen dicens
29loquere filiis Israhel
qui offert victimam pacificorum Domino
offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
30tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum
cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet
sacerdoti
31qui adolebit adipem super altare
pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
32armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
33qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron
ipse habebit et armum dextrum in portione sua
34pectusculum enim elationis et armum separationis
tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis
et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius
lege perpetua ab omni populo Israhel
35haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini
die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
36et quae praecepit dari eis Dominus a
filiis Israhel
religione perpetua in generationibus suis
37ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto
et pro consecratione et pacificorum victimis
38quas constituit Dominus Mosi in monte
Sinai
quando mandavit filiis Israhel
ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai