1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2loquere filiis Israhel
anima cum peccaverit per ignorantiam
et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam
fecerit
3si sacerdos qui est unctus peccaverit
delinquere faciens populum
offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
5hauriet quoque de sanguine vituli
inferens illud in tabernaculum testimonii
6cumque intinxerit digitum in sanguinem
asperget eo septies coram Domino contra velum
sanctuarii
7ponetque de eodem sanguine
super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino
quod est in tabernaculo testimonii
omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris
holocausti in introitu tabernaculi
8et adipem vituli auferet pro peccato
tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
9duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia
et adipem iecoris cum renunculis
10sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum
et adolebit ea super altare holocausti
11pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus
et intestinis et fimo
12et reliquo corpore
efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent
incendetque ea super lignorum struem
quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
13quod si omnis turba Israhel ignoraverit
et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
14et postea intellexerit peccatum suum
offeret vitulum pro peccato
adducetque eum ad ostium tabernaculi
15et ponent seniores populi manus super caput eius coram
Domino
immolatoque vitulo in conspectu Domini
16inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in
tabernaculum testimonii
17tincto digito aspergens septies contra velum
18ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris
quod est coram Domino in tabernaculo testimonii
reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum
quod est in ostio tabernaculi testimonii
19omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius
et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
21ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet
sicut et priorem vitulum
quia pro peccato est multitudinis
22si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam
quod Domini lege prohibetur
23et postea intellexerit peccatum suum
offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
24ponetque manum suam super caput eius
cumque immolaverit eum in loco
ubi solet mactari holocaustum coram Domino
quia pro peccato est
25tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro
peccato
tangens cornua altaris holocausti
et reliquum fundens ad basim eius
26adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet
rogabitque pro eo et pro peccato eius
ac dimittetur ei
27quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae
ut faciat quicquam ex his
quae Domini lege prohibentur atque delinquat
28et cognoverit peccatum suum
offeret capram inmaculatam
29ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est
et immolabit eam in loco holocausti
30tolletque sacerdos de sanguine in digito suo
et tangens cornua altaris holocausti
reliquum fundet ad basim eius
31omnem autem auferens adipem
sicut auferri solet de victimis pacificorum
adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
rogabitque pro eo et dimittetur ei
32sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato
ovem scilicet inmaculatam
33ponet manum super caput eius
et immolabit eam in loco
ubi solent holocaustorum caedi hostiae
34sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo
et tangens cornua altaris holocausti
reliquum fundet ad basim eius
35omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis
et cremabit super altare in incensum Domini
rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi