1locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
2loquere filiis Israhel et dices ad eos
quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis
sabbatizet sabbatum Domini
3sex annis seres agrum tuum
et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
4septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini
agrum non seres et vineam non putabis
5quae sponte gignit humus non metes
et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam
annus enim requietionis terrae est
6sed erunt vobis in cibum
tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo
et advenae qui peregrinantur apud te
7iumentis tuis et pecoribus
omnia quae nascuntur praebebunt cibum
8numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum
id est septem septies
quae simul faciunt annos quadraginta novem
9et clanges bucina mense septimo decima
die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra
10sanctificabisque annum quinquagesimum
et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae
ipse est enim iobeleus
revertetur homo ad possessionem suam
et unusquisque rediet ad familiam
pristinam
11quia iobeleus est et quinquagesimus annus
non seretis neque metetis
sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
12ob sanctificationem iobelei
sed statim ablata comedetis
13anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
14quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo
ne contristes fratrem tuum
sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
15et iuxta supputationem frugum vendet tibi
16quanto plus anni remanserint post iobeleum
tanto crescet et pretium
et quanto minus temporis numeraveris
tanto minoris et emptio constabit
tempus enim frugum vendet tibi
17nolite adfligere contribules vestros
sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
18facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea
ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
19et gignat vobis humus fructus suos
quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
20quod si dixeritis quid comedemus anno septimo
si non seruerimus neque collegerimus fruges
nostras
21dabo benedictionem meam vobis anno sexto
et faciet fructus trium annorum
22seretisque anno octavo
et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum
donec nova nascantur edetis vetera
23terra quoque non veniet in
perpetuum
quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
24unde cuncta regio possessionis vestrae
sub redemptionis condicione vendetur
25si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam
et voluerit propinquus eius potest redimere quod
ille vendiderat
26sin autem non habuerit proximum
et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
27conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit
et quod reliquum est reddet emptori
sicque recipiet possessionem suam
28quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium
habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum
in ipso enim omnis venditio redit ad
dominum et ad possessorem pristinum
29qui vendiderit domum intra urbis muros
habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
30si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus
emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum
et redimi non poterit etiam in iobeleo
31sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet
agrorum iure vendetur
si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
32aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
33si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos
quia domus urbium leviticarum pro possessionibus
sunt inter filios Israhel
34suburbana autem eorum non venient
quia possessio sempiterna est
35si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu
et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
36ne accipias usuras ab eo nec amplius quam
dedisti
time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
37pecuniam tuam non dabis ei ad usuram
et frugum superabundantiam non exiges
38ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
39si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus
non eum opprimes servitute famulorum
40sed quasi mercennarius et colonus erit
usque ad annum iobeleum operabitur apud te
41et postea egredietur cum liberis suis
et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
42mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti
non venient condicione servorum
43ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
44servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
45et de advenis qui peregrinantur apud vos
vel qui ex his nati fuerint in terra vestra
hos habebitis famulos
46et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in
aeternum
fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
47si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini
et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
48post venditionem potest redimi
qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
49et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis
sin autem et ipse potuerit redimet se
50supputatis dumtaxat annis
a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum
et pecunia qua venditus fuerat
iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
51si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum
secundum hos reddet et pretium
52si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum
et reddet emptori quod reliquum est annorum
53quibus ante servivit mercedibus inputatis
non adfliget eum violenter in conspectu tuo
54quod si per haec redimi non potuerit
anno iobeleo egredietur cum liberis suis
55mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de
terra Aegypti