1et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2praecipe filiis Israhel
ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum
ad concinnandas lucernas iugiter
3extra velum testimonii in tabernaculo foederis
ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino
cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
4super candelabro mundissimo ponentur semper in
conspectu Domini
5accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes
qui singuli habebunt duas decimas
6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
7et pones super eos tus lucidissimum
ut sit panis in monumentum oblationis Domini
8per singula sabbata mutabuntur coram Domino
suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
9eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto
quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
10ecce autem egressus filius mulieris israhelitis
quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel
iurgatus est in castris cum viro israhelite
11cumque blasphemasset nomen et
maledixisset ei
adductus est ad Mosen
vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
12miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
13qui locutus est ad Mosen
14dicens
educ blasphemum extra castra
et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius
et lapidet eum populus universus
15et ad filios Israhel loqueris
homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
16et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
lapidibus opprimet eum omnis multitudo
sive ille civis seu peregrinus fuerit
qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
17qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
18qui percusserit animal reddat vicarium
id est animam pro anima
19qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum
sicut fecit fiet ei
20fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet
qualem inflixerit maculam talem sustinere
cogetur
21qui percusserit iumentum reddet aliud
qui percusserit hominem punietur
22aequum iudicium sit inter vos
sive peregrinus sive civis peccaverit
quia ego sum Dominus Deus vester
23locutusque est Moses ad filios Israhel
et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra
ac lapidibus oppresserunt
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi