1locutus est Dominus ad Mosen dicens
2loquere filiis Israhel et dices ad eos
hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas
3sex diebus facietis opus
dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus
omne opus non facietis in eo
sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
4hae sunt ergo feriae Domini sanctae
quas celebrare debetis temporibus suis
5mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase
Domini est
6et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est
septem diebus azyma comedetis
7dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque
omne opus servile non facietis in eo
8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus
dies autem septimus erit celebrior et sanctior
nullumque servile opus fiet in eo
9locutusque est Dominus ad Mosen dicens
10loquere filiis Israhel et dices ad eos
cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis
et messueritis segetem
feretis manipulos spicarum
primitias messis vestrae ad sacerdotem
11qui elevabit fasciculum coram Domino
ut acceptabile sit pro vobis
altero die sabbati et sanctificabit illum
12atque in eodem die quo manipulus consecratur
caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
13et libamenta offerentur cum eo
duae decimae similae conspersae oleo
in incensum Domini odoremque suavissimum
liba quoque vini quarta pars hin
14panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete
usque ad diem qua offeratis ex ea Deo
vestro
praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis
vestris
15numerabitis ergo ab altero die sabbati
in quo obtulistis manipulum primitiarum
septem ebdomadas plenas
16usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae
id est quinquaginta dies
et sic offeretis sacrificium novum Domino
17ex omnibus habitaculis vestris
panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae
quos coquetis in primitias Domini
18offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos
et vitulum de armento unum et arietes duos
et erunt in holocausto cum libamentis suis
in odorem suavissimum Domino
19facietis et hircum pro peccato
duosque agnos anniculos hostias pacificorum
20cumque elevaverit eos sacerdos
cum panibus primitiarum coram Domino
cedent in usum eius
21et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum
omne opus servile non facietis in eo
legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus
vestris
22postquam autem messueritis segetem terrae vestrae
non secabitis eam usque ad solum
nec remanentes spicas colligetis
sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas
ego Dominus Deus vester
23locutusque est Dominus ad Mosen dicens
24loquere filiis Israhel
mense septimo prima die mensis
erit vobis sabbatum memorabile
clangentibus tubis
et vocabitur sanctum
25omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
26locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27decimo die mensis huius septimi
dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus
adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
28omne opus non facietis in tempore diei huius
quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
29omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc
peribit de populis suis
30et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
31nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis
in cunctis generationibus et habitationibus vestris
32sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die
nono mensis
a vespero usque ad vesperum celebrabitis
sabbata vestra
33et locutus est Dominus ad Mosen dicens
34loquere filiis Israhel
a quintodecimo die mensis huius septimi
erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
35dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus
omne opus servile non facietis
36et septem diebus offeretis holocausta Domino
dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus
et offeretis holocaustum Domino
est enim coetus atque collectae
omne opus servile non facietis in eo
37hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas
offeretisque in eis oblationes Domino
holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
38exceptis sabbatis Domini donisque vestris
et quae offertis ex voto
vel quae sponte tribuitis Domino
39a quintodecimo ergo die mensis septimi
quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae
celebrabitis ferias Domini septem diebus
die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
40sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae
spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium
et salices de torrente
et laetabimini coram Domino Deo vestro
41celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum
legitimum sempiternum erit in generationibus vestris
mense septimo festa celebrabitis
42et habitabitis in umbraculis septem diebus
omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis
43ut discant posteri vestri
quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel
cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester
44locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel