1et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2loquere Aaron et filiis eius
et cunctis filiis Israhel et dices ad eos
iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
3homo quilibet de domo Israhel
si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino
sanguinis reus erit
quasi sanguinem fuderit
sic peribit de medio populi sui
5ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas
quas occidunt in agro
ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii
et immolent eas hostias pacificas Domino
6fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini
ad ostium tabernaculi testimonii
et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus
cum quibus fornicati sunt
legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
8et ad ipsos dices
homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos
qui obtulerit holocaustum sive victimam
9et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam
ut offeratur Domino
interibit de populo suo
10homo quilibet de domo Israhel
et de advenis qui peregrinantur inter eos
si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius
et disperdam eam de populo suo
11quia anima carnis in sanguine est
et ego dedi illum vobis
ut super altare in eo expietis pro animabus vestris
et sanguis pro animae piaculo sit
12idcirco dixi filiis Israhel
omnis anima ex vobis non comedet sanguinem
nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
13homo quicumque de filiis Israhel
et de advenis qui peregrinantur apud vos
si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem
quibus vesci licitum est
fundat sanguinem eius et operiat illum terra
14anima enim omnis carnis in sanguine est
unde dixi filiis Israhel
sanguinem universae carnis non comedetis
quia anima carnis in sanguine est
et quicumque comederit illum interibit
15anima quae comederit morticinum vel captum a bestia
tam de indigenis quam de advenis
lavabit vestes suas et semet ipsum
aqua
et contaminatus erit usque ad vesperum
et hoc ordine mundus fiet
16quod si non laverit vestimenta sua nec corpus
portabit iniquitatem suam