1locutusque est Dominus ad Mosen
post mortem duum filiorum Aaron
quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
2et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum
ne omni tempore ingrediatur sanctuarium
quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca
ut non moriatur
quia in nube apparebo super oraculum
3nisi haec ante fecerit
vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum
4tunica linea vestietur
feminalibus lineis verecunda celabit
accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti
haec enim vestimenta sunt sancta
quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
5suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel
duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
6cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
7duos hircos stare faciet coram Domino
in ostio tabernaculi testimonii
8mittens super utrumque sortem
unam Domino et alteram capro emissario
9cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
10cuius autem in caprum emissarium
statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo
et emittat illum in solitudinem
11his rite celebratis offeret vitulum
et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum
12adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit
et hauriens manu conpositum thymiama in incensum
ultra velum intrabit in sancta
13ut positis super ignem aromatibus
nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super
testimonium
et non moriatur
14tollet quoque de sanguine vituli
et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem
15cumque mactaverit hircum pro peccato populi
inferet sanguinem eius intra velum
sicut praeceptum est de sanguine vituli
ut aspergat e regione oraculi
16et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel
et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis
iuxta hunc ritum faciet tabernaculo
testimonii
quod fixum est inter eos
in medio sordium habitationis eorum
17nullus hominum sit in tabernaculo
quando pontifex ingreditur sanctuarium
ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel
donec egrediatur
18cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se
et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua
eius per gyrum
19aspergensque digito septies expiet
et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel
20postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et
altare
tunc offerat hircum viventem
21et posita utraque manu super caput eius
confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel
et universa delicta atque peccata eorum
quae inprecans capiti eius
emittet illum per hominem paratum in desertum
22cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam
et dimissus fuerit in deserto
23revertetur Aaron in tabernaculum testimonii
et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium
relictisque ibi
24lavabit carnem suam in loco sancto
indueturque vestimentis suis
et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis
rogabit tam pro se quam pro populo
25et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare
26ille vero qui dimiserit caprum emissarium
lavabit vestimenta sua et corpus aqua
et sic ingredietur in castra
27vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati
et quorum sanguis inlatus est
ut in sanctuario expiatio
conpleretur
asportabunt foras castra et conburent igni
tam pelles quam carnes eorum et fimum
28et quicumque conbuserit ea
lavabit vestimenta sua et carnem aqua
et sic ingredietur in castra
29eritque hoc vobis legitimum sempiternum
mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras
nullumque facietis opus
sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
30in hac die expiatio erit vestri atque mundatio
ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
31sabbatum enim requietionis est
et adfligetis animas vestras religione perpetua
32expiabit autem sacerdos
qui unctus fuerit et cuius initiatae
manus
ut sacerdotio fungatur pro patre suo
indueturque stola linea et vestibus sanctis
33et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare
sacerdotes quoque et universum populum
34eritque hoc vobis legitimum sempiternum
ut oretis pro filiis Israhel
et pro cunctis peccatis eorum semel in anno
fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi