1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2loquimini filiis Israhel et dicite eis
vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit
3et tunc iudicabitur huic vitio subiacere
cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
4omne stratum in quo dormierit inmundum erit
et ubicumque sederit
5si quis hominum tetigerit lectum eius
lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
6si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
7qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
8si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est
lavabit vestem suam
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
9sagma super quo sederit inmundum erit
10et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur
pollutum erit usque ad vesperum
qui portaverit horum aliquid
lavabit vestem suam
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
11omnis quem tetigerit qui talis est
non lotis ante manibus
lavabit vestimenta sua
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
12vas fictile quod tetigerit confringetur
vas autem ligneum lavabitur aqua
13si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem
numerabit septem dies post emundationem sui
et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit
mundus
14die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae
et veniet in conspectu Domini
ad ostium tabernaculi testimonii
dabitque eos sacerdoti
15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
16vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum
et inmundus erit usque ad vesperum
17vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua
et inmunda erit usque ad vesperum
18mulier cum qua coierit lavabitur aqua
et inmunda erit usque ad vesperum
19mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis
septem diebus separabitur
20omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
21et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur
22qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
23omne vas super quo illa sederit
quisquis adtigerit
lavabit vestimenta sua
et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
24si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis
inmundus erit septem diebus
et omne stratum in quo dormierit polluetur
25mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis
non in tempore menstruali
vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat
quamdiu huic subiacet passioni
inmunda erit quasi sit in tempore menstruo
26omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit
27quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
28si steterit sanguis et fluere cessarit
numerabit septem dies purificationis suae
29et octavo die offeret pro se sacerdoti
duos turtures vel duos pullos columbae
ad ostium tabernaculi testimonii
30qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro ea coram Domino
et pro fluxu inmunditiae eius
31docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam
et non moriantur in sordibus suis
cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos
32ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu
33et quae menstruis temporibus separatur
vel quae iugi fluit sanguine
et hominis qui dormierit cum ea