1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2hic est ritus leprosi quando mundandus est
adducetur ad sacerdotem
3qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
4praecipiet ei qui purificatur
ut offerat pro se duos passeres vivos
quos vesci licitum est
et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
5et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas
viventes
6alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in
sanguine passeris immolati
7quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur
et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
8cumque laverit homo vestimenta sua
radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua
purificatusque ingredietur castra
ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
9et die septimo radat capillos capitis
barbamque et supercilia ac totius corporis pilos
et lotis rursum vestibus et corpore
10die octavo adsumet duos agnos inmaculatos
et ovem anniculam absque macula
et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo
et seorsum olei sextarium
11cumque sacerdos purificans hominem
statuerit eum et haec omnia coram Domino
in ostio tabernaculi testimonii
12tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium
et oblatis ante Dominum omnibus
13immolabit agnum
ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum
id est in loco sancto
sicut enim pro peccato ita et pro delicto
ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
14adsumensque sacerdos de sanguine hostiae
quae immolata est pro delicto
ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur
et super pollices manus dextrae et pedis
15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
16tinguetque digitum dextrum in eo
et asperget septies contra Dominum
17quod autem reliquum est olei in leva manu
fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur
et super pollices manus ac pedis dextri
et super sanguinem qui fusus est pro delicto
18et super caput eius
19rogabitque pro eo coram Domino
et faciet sacrificium pro peccato
tunc immolabit holocaustum
20et ponet illud in altari cum libamentis suis
et homo rite mundabitur
21quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt
adsumet agnum pro delicto ad oblationem
ut roget pro eo sacerdos
decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium
et olei sextarium
22duosque turtures sive duos pullos columbae
quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
23offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti
ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
24qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
25immolatoque agno
de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui
mundatur
et super pollices manus eius ac pedis dextri
26olei vero partem mittet in manum suam sinistram
27in quo tinguens digitum dextrae manus
asperget septies contra Dominum
28tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur
et pollices manus ac pedis dextri
in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
29reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu
mittet super caput purificati
ut placet pro eo Dominum
30et turturem sive pullum columbae offeret
31unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
32hoc est sacrificium leprosi
qui habere non potest omnia in emundationem sui
33locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
34cum ingressi fueritis terram Chanaan
quam ego dabo vobis in possessionem
si fuerit plaga leprae in aedibus
35ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet
quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
36at ille praecipiet ut efferant universa de domo
priusquam ingrediatur eam
et videat utrum lepra sit
ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt
intrabitque postea ut consideret domus lepram
37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive
rubore deformes
et humiliores superficie reliqua
38egredietur ostium domus
et statim claudet eam septem diebus
39reversusque die septimo considerabit eam
si invenerit crevisse lepram
40iubebit erui lapides in quibus lepra est
et proici eos extra civitatem in loco inmundo
41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum
et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint
et luto alio liniri domum
43sin autem postquam eruti sunt lapides
et pulvis elatus et alia terra lita
44ingressus sacerdos viderit reversam lepram
et parietes aspersos maculis
lepra est perseverans et inmunda domus
45quam statim destruent
et lapides eius ac ligna atque universum pulverem
proicient extra oppidum in loco inmundo
46qui intraverit domum quando clausa est
inmundus erit usque ad vesperum
47et qui dormierit in ea et comederit quippiam
lavabit vestimenta sua
48quod si introiens sacerdos
viderit lepram non crevisse in domo
postquam denuo lita est
purificabit eam reddita sanitate
49et in purificationem eius sumet duos passeres
lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
51tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum
et intinguet omnia in sanguine passeris immolati
atque in aquis viventibus
et asperget domum septies
52purificabitque eam
tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus
et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
53cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere
orabit pro domo et iure mundabitur
54ista est lex omnis leprae et percussurae
55leprae vestium et domorum
56cicatricis et erumpentium papularum
lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis
57ut possit sciri quo tempore mundum quid vel
inmundum sit