1arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis
posuerunt ignem et incensum desuper
offerentes coram Domino ignem alienum
quod eis praeceptum non erat
2egressusque ignis a Domino devoravit eos
et mortui sunt coram Domino
3dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus
sanctificabor in his qui adpropinquant mihi
et in conspectu omnis populi glorificabor
quod audiens tacuit Aaron
4vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron
ait ad eos
ite et colligite fratres vestros de conspectu
sanctuarii
et asportate extra castra
5confestimque pergentes tulerunt eos
sicut iacebant vestitos lineis tunicis
et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
6locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque
Ithamar filios eius
capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere
ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio
fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod
Dominus suscitavit
7vos autem non egredimini fores tabernaculi
alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos
qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi
8dixit quoque Dominus ad Aaron
9vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et
filii tui
quando intratis tabernaculum testimonii ne
moriamini
quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras
10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum
inter pollutum et mundum
11doceatisque filios Israhel omnia legitima mea
quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi
12locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius qui residui erant
tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini
et comedite illud absque fermento iuxta altare
quia sanctum sanctorum est
13comedetis autem in loco sancto
quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini
sicut praeceptum est mihi
14pectusculum quoque quod oblatum est
et armum qui separatus est
edetis in loco mundissimo
tu et filii tui ac filiae tuae tecum
tibi enim ac liberis tuis reposita sunt
de hostiis salutaribus filiorum Israhel
15eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari
elevaverint coram
Domino
et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua
sicut praecepit Dominus
16inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato
cum quaereret Moses exustum repperit
iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait
17cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto
quae sancta sanctorum est
et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis
et rogetis pro ea in conspectu Domini
18praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta
et comedere eam debueritis in sanctuario
sicut praeceptum est mihi
19respondit Aaron
oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino
mihi autem accidit quod vides
quomodo potui comedere eam
aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri
20quod cum audisset Moses recepit satisfactionem