1facto autem octavo die
vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel
dixitque ad Aaron
2tolle de armento vitulum pro peccato
et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos
et offer illos coram Domino
3et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato
et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
4bovem et arietem pro pacificis
et immolate eos coram Domino
in sacrificio singulorum similam oleo conspersam
offerentes
hodie enim Dominus apparebit vobis
5tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi
ubi cum omnis staret multitudo
6ait Moses
iste est sermo quem praecepit Dominus
facite et apparebit vobis gloria eius
7dixit et ad Aaron
accede ad altare et immola pro peccato tuo
offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo
cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo
sicut praecepit Dominus
8statimque Aaron accedens ad altare
immolavit vitulum pro peccato suo
9cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui
in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris
et fudit residuum ad basim eius
10adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato
adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
11carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
12immolavit et holocausti victimam
obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius
quem fudit per altaris circuitum
13ipsam etiam hostiam in frusta concisam
cum capite et membris singulis obtulerunt
quae omnia super altare cremavit igni
14lotis prius aqua intestinis et pedibus
15et pro peccato populi offerens mactavit hircum
expiatoque altari
16fecit holocaustum
17addens in sacrificio libamenta quae pariter
offeruntur
et adolens ea super altare
absque caerimoniis holocausti matutini
18immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi
obtuleruntque ei filii sui sanguinem
quem fudit super altare in circuitu
19adipes autem bovis et caudam arietis
renunculosque cum adipibus suis
et reticulum iecoris
20posuerunt super pectora
cumque cremati essent adipes in altari
21pectora eorum et armos dextros separavit Aaron
elevans coram Domino sicut praeceperat Moses
22et tendens manum contra
populum benedixit eis
sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis
descendit
23ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii
et deinceps egressi benedixerunt populo
apparuitque gloria Domini omni multitudini
24et ecce egressus ignis a Domino
devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare
quod cum vidissent turbae
laudaverunt Dominum ruentes in facies suas