1aleph Quomodo sedit sola civitas plena populo
facta est quasi vidua domina gentium
princeps provinciarum facta est sub tributo
2beth plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius
non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius
omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici
3gimel migravit Iuda propter adflictionem
et multitudinem servitutis
habitavit inter gentes nec invenit requiem
omnes persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias
4deleth viae Sion lugent
eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem
omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes
virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine
5he facti sunt hostes eius in capite
inimici illius locupletati sunt
quia Dominus locutus est super eam
propter multitudinem iniquitatum eius
parvuli eius ducti sunt captivi
ante faciem tribulantis
6vav et egressus est a filia Sion omnis decor eius
facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam
et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
7zai recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et
praevaricationis
omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis
cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator
viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius
8heth peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam
quia viderunt ignominiam eius
ipsa autem gemens et conversa retrorsum
9teth sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui
deposita est vehementer non habens consolatorem
vide Domine adflictionem meam
quoniam erectus est inimicus
10ioth manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius
quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum
de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam
11caph omnis populus eius gemens et quaerens panem
dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam
vide Domine considera quoniam facta sum vilis
12lamed o vos omnes qui transitis per viam
adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus
quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus
in die irae furoris sui
13mem de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me
expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum
posuit me desolatam tota die maerore confectam
14nun vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius
convolutae sunt et inpositae collo meo
infirmata est virtus mea
dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere
15samech abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei
vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos
torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda
16ain idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam
quia longe factus est a me consolator convertens animam meam
facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus
17fe expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam
mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius
facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos
18sade iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi
audite obsecro universi populi et videte dolorem meum
virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem
19coph vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me
sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt
quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam
20res vide Domine quoniam tribulor
venter meus conturbatus est
subversum est cor meum in memet ipsa
quoniam amaritudine plena sum
foris interfecit gladius et domi mors similis est
21sen audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me
omnes inimici mei audierunt malum meum
laetati sunt quoniam tu fecisti
adduxisti diem consolationis et fient similes
mei
22thav ingrediatur omne malum eorum coram te
et devindemia eos sicut vindemiasti me
propter omnes iniquitates meas
multi enim gemitus mei et cor meum maerens