1aleph Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion
proiecit de caelo terram inclitam Israhel
et non recordatus est scabilli pedum
suorum
in die furoris sui
2beth praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob
destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda
deiecit in terram polluit regnum et principes eius
3gimel confregit in ira furoris omne cornu Israhel
avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici
et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro
4deleth tetendit arcum suum quasi inimicus
firmavit dexteram suam quasi hostis
et occidit omne quod pulchrum erat visu
in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam
5he factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel
praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius
et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam
6vav et dissipavit quasi hortum tentorium suum
demolitus est tabernaculum suum
oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum
et obprobrio in indignatione furoris
sui regem et sacerdotem
7zai reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae
tradidit in manu inimici muros turrium eius
vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni
8heth cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion
tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione
luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est
9teth defixae sunt in terra portae eius
perdidit et contrivit vectes eius
regem eius et principes eius in gentibus
non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino
10ioth sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion
consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis
abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem
11caph defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea
effusum est in terra iecur meum
super contritione filiae populi mei
cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi
12lamed matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum
cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis
cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum
13mem cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem
cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion
magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui
14nun prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta
nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent
viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones
15samech plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam
sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem
haecine est urbs dicentes perfecti decoris
gaudium universae terrae
16fe aperuerunt super te os suum omnes inimici tui
sibilaverunt et fremuerunt dentibus
dixerunt devoravimus
en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus
17ain fecit Dominus quae cogitavit
conplevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis
destruxit et non pepercit
et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum
18sade clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion
deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem
non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui
19coph consurge lauda in nocte in principio vigiliarum
effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini
leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum
qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum
20res vide Domine et considera quem vindemiaveris ita
ergone comedent mulieres fructum suum
parvulos ad mensuram palmae
si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et
propheta
21sen iacuerunt in terra foris puer et senex
virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio
interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es
22thav vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu
et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur
quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos