1filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare
coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
et nomen matris eius Amithal
filia Hieremiae de Lobna
2et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim
3quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda
usquequo proiceret eos a facie sua
et recessit Sedecias a rege Babylonis
4factum est autem in anno nono regni eius
in mense decimo decima mensis
venit Nabuchodonosor rex Babylonis
ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem
et obsederunt eam
et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu
5et fuit civitas obsessa
usque ad undecimum annum regis Sedeciae
6mense autem quarto nona mensis
obtinuit fames in civitate
et non erant alimenta populo terrae
7et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt
et exierunt de civitate nocte
per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis
Chaldeis obsidentibus urbem in gyro
et abierunt per viam quae ducit in heremum
8persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem
et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho
et omnis comitatus eius diffugit ab eo
9cumque conprehendissent regem
adduxerunt eum ad regem Babylonis
in Reblatha quae est in terra Emath
et locutus est ad eum iudicia
10et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius
sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha
11et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus
et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem
et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
12in mense autem quinto decima mensis
ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis
venit Nabuzardan princeps militiae
qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
13et incendit domum Domini et domum regis
et omnes domos Hierusalem
et omnem domum magnam igne conbusit
14et totum murum Hierusalem per circuitum
destruxit cunctus exercitus Chaldeorum
qui erat cum magistro militiae
15de pauperibus autem populi
et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate
et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis
et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae
16de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae
in vinitores et in agricolas
17columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases
et mare aereum quod erat in domo Domini
confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem
18et lebetas et creagras et psalteria et fialas et
mortariola
et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt
19et hydrias et thymiamateria et urceos
et pelves et candelabra et mortaria et cyatos
quotquot aurea aurea
et quotquot argentea argentea
tulit magister militiae
20columnas duas et mare unum
vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus
quas fecerat rex Salomon in domo Domini
non erat pondus aeris omnium vasorum horum
21de columnis autem
decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una
et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam
porro grossitudo eius quattuor digitorum
et intrinsecus cava erat
22et capitella super utramque aerea
altitudo capitelli unius quinque cubitorum
et retiacula 23et mala granata nonaginta sex dependentia
omnia mala granata centum retiaculis
circumdabantur
24et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum
et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli
25et de civitate tulit eunuchum unum
qui erat praepositus super viros bellatores
et septem viros de his qui videbant faciem regis
qui inventi sunt in civitate
et scribam principem militum qui probabat tirones
et sexaginta viros de populo terrae
qui inventi sunt in medio civitatis
26tulit autem eos Nabuzardan magister militiae
et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha
27et percussit eos rex Babylonis
et interfecit eos in Reblatha in terra Emath
et translatus est Iuda de terra sua
28iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor
in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres
29in anno octavodecimo Nabuchodonosor
de Hierusalem animas octingentas triginta duas
30in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor
transtulit Nabuzardan magister militiae
Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque
omnes ergo animae quattuor milia sescentae
31et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim
regis Iudae
duodecimo mense vicesima quinta mensis
elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui
caput Ioachim regis Iudae
et eduxit eum de domo carceris
32et locutus est cum eo bona
et posuit thronum eius super thronos regum
qui erant post se in Babylone
33et mutavit vestimenta carceris eius
et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae
34et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis
statuta per singulos dies
usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius