1quibus auditis cuncti reges trans Iordanem
qui versabantur in montanis et in campestribus
in maritimis ac litore maris Magni
hii quoque qui habitabant iuxta Libanum
Hettheus et Amorreus et Chananeus
Ferezeus et Eveus et Iebuseus
2congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel
uno animo eademque sententia
3at hii qui habitabant in Gabaon
audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi
4et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria
saccos veteres asinis inponentes
et utres vinarios scissos atque consutos
5calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta
erant
induti veteribus vestimentis
panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta
comminuti
6perrexeruntque ad Iosue
qui tunc morabatur in castris Galgalae
et dixerunt ei atque omni simul Israheli
de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes
responderuntque viri Israhel ad eos atque
dixerunt
7ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur
habitetis
et non possimus foedus inire vobiscum
8at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus
quibus Iosue quinam ait estis et unde venistis
9responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui
in nomine Domini Dei tui
audivimus enim famam potentiae eius
cuncta quae fecit in Aegypto
10et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem
Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth
11dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae
tollite in manibus cibaria ob longissimam viam
et occurrite eis ac dicite
servi vestri sumus foedus inite nobiscum
12en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos
calidos sumpsimus
nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti
13utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti
vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus
ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene
consumpta
14susceperunt igitur de cibariis eorum
et os Domini non interrogaverunt
15fecitque Iosue cum eis pacem
et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur
principes quoque multitudinis iuraverunt eis
16post dies autem tres initi foederis
audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent
17moveruntque castra filii Israhel
et venerunt in civitates eorum die tertio
quarum haec vocabula sunt
Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim
18et non percusserunt eos
eo quod iurassent eis principes multitudinis
in nomine Domini Dei Israhel
murmuravit itaque omne vulgus contra principes
19qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel
et idcirco non possumus eos contingere
20sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant
ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus
21sed sic vivant
ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent
quibus haec loquentibus
22vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis
cur nos decipere fraude voluistis
ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis
23itaque sub maledictione eritis
et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in
domum Dei mei
24qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis
quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo
ut traderet vobis omnem terram
et disperderet cunctos habitatores eius
timuimus igitur valde et providimus animabus nostris
vestro terrore conpulsi
et hoc consilium inivimus
25nunc autem in manu tua sumus
quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis
26fecit ergo Iosue ut dixerat
et liberavit eos de manibus filiorum Israhel
ut non occiderentur
27decrevitque in illo die
esse eos in ministerium cuncti populi et
altaris Domini
caedentes ligna et aquas conportantes usque in praesens tempus
in loco quem Dominus elegisset