1dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides
tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum
et consurgens ascende in oppidum Ahi
ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram
2faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius
praedam vero et omnia animantia diripietis vobis
pone insidias urbi post eam
3surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo
ut ascenderent in Ahi
et electa triginta milia virorum fortium misit nocte
4praecepitque eis dicens
ponite insidias post civitatem nec longius recedatis
et eritis omnes parati
5ego autem et reliqua multitudo quae mecum est
accedemus ex adverso contra urbem
cumque exierint contra nos sicut ante fecimus
fugiemus et terga vertemus
6donec persequentes ab urbe longius protrahantur
putabunt enim fugere nos sicut prius
7nobis ergo fugientibus et illis sequentibus
consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem
tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras
8cumque ceperitis succendite eam
sic omnia facietis ut iussi
9dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum
sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam
urbis Ahi
Iosue autem nocte illa in medio mansit populi
10surgensque diluculo recensuit socios
et ascendit cum senioribus in fronte exercitus
vallatus auxilio pugnatorum
11cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis
steterunt ad septentrionalem urbis plagam
inter quam et eos vallis media erat
12quinque milia autem viros elegerat
et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi
ex occidentali parte eiusdem civitatis
13omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat
ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis
adtingerent
abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio
14quod cum vidisset rex Ahi
festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis
direxitque aciem contra desertum
ignorans quod post tergum laterent insidiae
15Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco
simulantes metum et fugientes per viam solitudinis
16at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes
persecuti sunt eos
cumque recessissent a civitate
17et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset
qui non persequeretur Israhel
sicut eruperant aperta oppida relinquentes
18dixit Dominus ad Iosue
leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi
quoniam tibi tradam eam
19cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis
insidiae quae latebant surrexerunt confestim
et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam
20viri autem civitatis qui persequebantur Iosue
respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere
non potuerunt ultra huc illucque diffugere
praesertim cum hii qui simulaverant fugam
et tendebant ad solitudinem
contra persequentes fortissime restitissent
21vidensque Iosue et omnis Israhel
quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet
reversus percussit viros Ahi
22siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem
egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt
cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur
ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur
23regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem
et obtulerunt Iosue
24igitur omnibus interfectis
qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti
et in eodem loco gladio corruentibus
reversi filii Israhel percusserunt civitatem
25erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad
mulierem
duodecim milia hominum omnes urbis Ahi
26Iosue vero non contraxit manum
quam in sublime porrexerat tenens clypeum
donec interficerentur omnes habitatores Ahi
27iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel
sicut praeceperat Dominus Iosue
28qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum
29regem quoque eius suspendit in patibulo
usque ad vesperum et solis occasum
praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce
proieceruntque in ipso introitu civitatis
congesto super eum magno acervo lapidum
qui permanet usque in praesentem diem
30tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal
31sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel
et scriptum est in volumine legis Mosi
altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit
et obtulit super eo holocausta Domino
immolavitque pacificas victimas
32et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi
quod ille digesserat coram filiis Israhel
33omnis autem populus et maiores natu
ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae
in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini
ut advena ita et indigena
media eorum pars iuxta montem Garizim
et media iuxta montem Hebal
sicut praeceperat Moses famulus Domini
et primum quidem benedixit populo Israhel
34post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis
et cuncta quae scripta erant in legis volumine
35nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum
sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel
mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur