1quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem
quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam
sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius
et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel
et essent foederati eorum
2timuit valde urbs enim magna erat Gabaon
et una regalium civitatum et maior oppido Ahi
omnesque bellatores eius fortissimi
3misit ergo Adonisedec rex Hierusalem
ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth
ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens
4ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus
Gabaon
quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel
5congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum
rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon
simul cum exercitibus suis
et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam
6habitatores autem Gabaon urbis obsessae
miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam
et dixerunt ei
ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum
ascende cito et libera nos ferque praesidium
convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum
qui habitant in montanis
7ascenditque Iosue de Galgalis
et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi
8dixitque Dominus ad Iosue
ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos
nullus tibi ex eis resistere poterit
9inruit itaque Iosue super eos repente
tota ascendens nocte de Galgalis
10et conturbavit eos Dominus a facie Israhel
contrivitque plaga magna in Gabaon
ac persecutus est per viam ascensus Bethoron
et percussit usque Azeca et Maceda
11cumque fugerent filios Israhel
et essent in descensu Bethoron
Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca
et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis
quam quos gladio percusserant filii Israhel
12tunc locutus est Iosue Domino
in die qua tradidit Amorreum in conspectu
filiorum Israhel
dixitque coram eis
sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon
13steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis
nonne scriptum est hoc in libro Iustorum
stetit itaque sol in medio caeli
et non festinavit occumbere spatio unius diei
14non fuit ante et postea tam longa dies
oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel
15reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae
16fugerant enim quinque reges
et se absconderant in spelunca urbis Maceda
17nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges
latentes in spelunca Maceda
18qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae
et ponite viros industrios qui clausos custodiant
19vos autem nolite stare
sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite
ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia
quos tradidit Dominus Deus in manus vestras
20caesis igitur adversariis plaga magna
et usque ad internicionem paene consumptis
hii qui Israhel effugere potuerunt
ingressi sunt civitates munitas
21reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda
ubi tunc erant castra
sani et integro numero
nullusque contra filios Israhel muttire ausus est
22praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae
et producite ad me quinque reges qui in ea latitant
23fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum
et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca
regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth
regem Lachis regem Eglon
24cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel
et ait ad principes exercitus qui secum erant
ite et ponite pedes super colla regum istorum
qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla
calcarent
25rursum ait ad eos
nolite timere nec paveatis
confortamini et estote robusti
sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris
adversum quos dimicatis
26percussitque Iosue et interfecit eos
atque suspendit super quinque stipites
fueruntque suspensi usque ad vesperum
27cumque occumberet sol praecepit sociis
ut deponerent eos de patibulis
qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant
et posuerunt super os eius saxa ingentia
quae permanent usque in praesens
28eodem die Macedam quoque cepit Iosue
et percussit in ore gladii
regemque illius interfecit et omnes habitatores eius
non dimisit in ea saltim parvas reliquias
fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho
29transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna
et pugnabat contra eam
30quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel
percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius
non dimiserunt in ea ullas reliquias
feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi
Hiericho
31de Lebna transivit in Lachis
et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam
32tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel
et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii
omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna
33eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis
quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem
34transivitque de Lachis in Eglon
et circumdedit
35atque expugnavit eam eadem die
percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea
iuxta omnia quae fecerat Lachis
36ascendit quoque cum omni Israhele de
Eglon in Hebron
et pugnavit contra eam
37cepitque et percussit in ore gladii
regem quoque eius et omnia oppida regionis illius
universasque animas quae in ea fuerant commoratae
non reliquit in ea ullas reliquias
sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron
cuncta quae in ea repperit consumens gladio
38inde reversus in Dabir
39cepit eam atque
vastavit
regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in
ore gladii
non dimisit in ea ullas reliquias
sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum
sic fecit Dabir et regi illius
40percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque
campestrem
et Asedoth cum regibus suis
non dimisit in ea ullas reliquias
sed omne quod spirare poterat interfecit
sicut praeceperat ei Dominus Deus Israhel
41a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon
42universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit
Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo
43reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala