1filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum
et usurpaverunt de anathemate
nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda
tulit aliquid de anathemate
iratusque est Dominus contra filios Israhel
2cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi
quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel
dixit eis ascendite et explorate terram
qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi
3et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus
sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem
quare omnis populus frustra vexatur
contra hostes paucissimos
4ascenderunt ergo tria milia pugnatores
qui statim terga vertentes
5percussi sunt a viris urbis Ahi
et corruerunt ex eis triginta et sex homines
persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim
et ceciderunt per prona fugientes
pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est
6Iosue vero scidit vestimenta sua
et cecidit pronus in terram
coram arca Domini usque ad vesperum
tam ipse quam omnes senes Israhel
miseruntque pulverem super capita sua
7et dixit Iosue heu Domine Deus
quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium
ut traderes nos in manus Amorrei et perderes
utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem
8mi Domine Deus quid dicam
videns Israhelem hostibus suis terga vertentem
9audient Chananei et omnes habitatores terrae
ac pariter conglobati circumdabunt nos
atque delebunt nomen nostrum de terra
et quid facies magno nomini tuo
10dixitque Dominus ad Iosue
surge cur iaces pronus in terra
11peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum
tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti
et absconderunt inter vasa sua
12nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet
quia pollutus est anathemate
non ero ultra vobiscum
donec conteratis eum qui huius sceleris reus est
13surge sanctifica populum et dic eis
sanctificamini in crastinum
haec enim dicit Dominus Deus Israhel
anathema in medio tui est Israhel
non poteris stare coram hostibus tuis
donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere
14accedetisque mane singuli per tribus vestras
et quamcumque tribum sors invenerit
accedet per cognationes suas
et cognatio per domos domusque per viros
15et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus
conburetur igni cum omni substantia sua
quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israhel
16surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus
suas
et inventa est tribus Iuda
17quae cum iuxta familias suas esset oblata
inventa est familia Zarai
illam quoque per viros offerens repperit Zabdi
18cuius domum in singulos dividens viros
invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda
19et ait ad Achan
fili mi da gloriam Domino Deo Israhel
et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas
20responditque Achan Iosue et dixit ei
vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci
21vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum
et ducentos siclos argenti
regulamque auream quinquaginta siclorum
et concupiscens abstuli
et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei
argentumque fossa humo operui
22misit ergo Iosue ministros
qui currentes ad tabernaculum illius
reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul
23auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios
Israhel
proieceruntque ante Dominum
24tollens itaque Iosue Achan filium Zare
argentumque et pallium et auream regulam
filiosque eius et filias boves et
asinos et oves
ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem
et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor
25ubi dixit Iosue
quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac
lapidavitque eum omnis Israhel
et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt
26congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum
qui permanet usque in praesentem diem
et aversus est furor Domini ab eis
vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie