1Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel
et nullus egredi audebat aut ingredi
2dixitque Dominus ad Iosue
ecce dedi in manus tuas Hiericho
et regem eius omnesque fortes viros
3circuite urbem cuncti bellatores semel per diem
sic facietis sex diebus
4septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas
quarum usus est in iobeleo
et praecedant arcam foederis
septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis
5cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior
et in auribus vestris increpuerit
conclamabit omnis populus vociferatione maxima
et muri funditus corruent civitatis
ingredienturque singuli per locum contra quem steterint
6vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos
tollite arcam foederis
et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas
et incedant ante arcam Domini
7ad populum quoque ait
vadite et circuite civitatem
armati praecedentes arcam Domini
8cumque Iosue verba finisset
et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam
foederis Domini
9omnisque praecederet armatus exercitus
reliquum vulgus arcam sequebatur
ac bucinis omnia concrepabant
10praeceperat autem Iosue populo dicens
non clamabitis nec audietur vox vestra
neque ullus sermo ex ore vestro egredietur
donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini
11circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem
et reversa in castra mansit ibi
12igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini
13et septem ex eis septem bucinas
quarum in iobeleis usus est
praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes
et armatus populus ibat ante eos
vulgus autem reliquum sequebatur arcam
et bucinis personabat
14circumieruntque civitatem secundo die semel
et reversi sunt in castra
sic fecerunt sex diebus
15die autem septimo diluculo consurgentes
circumierunt urbem sicut dispositum erat septies
16cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes
dixit Iosue ad omnem Israhel
vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem
17sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino
sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt
abscondit enim nuntios quos direximus
18vos autem cavete
ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis
et sitis praevaricationis rei
et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur
19quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri
Domino consecretur repositum in thesauris eius
20igitur omni vociferante populo et
clangentibus tubis
postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit
muri ilico corruerunt
et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat
ceperuntque civitatem
21et interfecerunt omnia quae erant in ea
a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem
boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt
22duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue
ingredimini domum mulieris meretricis
et producite eam omniaque quae illius
sunt
sicut illi iuramento firmastis
23ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius
fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius
et extra castra Israhel manere fecerunt
24urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt
absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro
quae in aerarium Domini consecrarunt
25Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae
habebat fecit Iosue vivere
et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho
in tempore illo inprecatus est Iosue dicens
26maledictus vir coram Domino
qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho
in primogenito suo fundamenta illius iaciat
et in novissimo liberorum ponat portas eius
27fuit ergo Dominus cum Iosue
et nomen eius in omni terra vulgatum est