1postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum
qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam
et cuncti reges Chanaan
qui propinqua possidebant Magno mari loca
quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel
donec transirent
dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus
timentium introitum filiorum Israhel
2eo tempore ait Dominus ad Iosue
fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel
3fecit quod iusserat Dominus
et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum
4haec autem causa est secundae circumcisionis
omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini
universi bellatores viri mortui sunt in deserto
per longissimos viae circuitus
5qui omnes circumcisi erant
populus autem qui natus est in deserto
6per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis
incircumcisus fuit
donec consumerentur qui non audierant vocem Domini
et quibus ante iuraverat
ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem
7horum filii in locum successerunt patrum
et circumcisi sunt ab Iosue
quia sicut nati fuerant in praeputio erant
nec eos in via aliquis circumciderat
8postquam autem omnes circumcisi sunt
manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur
9dixitque Dominus ad Iosue
hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis
vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem
10manseruntque filii Israhel in Galgalis
et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum
in campestribus Hiericho
11et comederunt de frugibus terrae die altero azymos
panes
et pulentam eiusdem anni
12defecitque manna postquam comederunt de frugibus
terrae
nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel
sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae
Chanaan
13cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho
levavit oculos et vidit virum stantem contra se
et evaginatum tenentem gladium
perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum
14qui respondit nequaquam
sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio
15cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait
quid dominus meus loquitur ad servum suum
16solve inquit calciamentum de pedibus tuis
locus enim in quo stas sanctus est
fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum