1quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
2elige duodecim viros singulos per singulas tribus
3et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo
ubi steterunt sacerdotum pedes
duodecim durissimos lapides
quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
4vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel
singulos de tribubus singulis
5et ait ad eos
ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium
et portate singuli singulos lapides in umeris
vestris
iuxta numerum filiorum Israhel
6ut sit signum inter vos
et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes
quid sibi volunt isti lapides
7respondebitis eis
defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini
cum transiret eum
idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel
usque in aeternum
8fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue
portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides
ut ei Dominus imperarat
iuxta numerum filiorum Israhel
usque ad locum in quo castrametati sunt
ibique posuerunt eos
9alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo
ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis
et sunt ibi usque in praesentem diem
10sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio
donec omnia conplerentur
quae Iosue ut loqueretur ad populum
praeceperat Dominus
et dixerat ei Moses
festinavitque populus et transiit
11cumque transissent omnes transivit et arca Domini
sacerdotesque pergebant ante populum
12filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
13et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos
incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho
14in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel
ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
15dixitque ad eum
16praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis
ut ascendant de Iordane
17qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
18cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini
et siccam humum calcare coepissent
reversae sunt aquae in alveum suum
et fluebant sicut ante consueverant
19populus autem ascendit de Iordane
decimo mensis primi die
et castrametati sunt in Galgalis
contra orientalem plagam urbis Hiericho
20duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant
posuit Iosue in Galgalis
21et dixit ad filios Israhel
quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis
quid sibi volunt isti lapides
22docebitis eos atque dicetis
per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum
23siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro
donec transiretis
24sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum
et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore