1igitur Iosue de nocte consurgens movit castra
egredientesque de Setthim venerunt ad Iordanem
ipse et omnes filii Israhel
et morati sunt ibi per tres dies
2quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium
3et clamare coeperunt
quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri
et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam
vos quoque consurgite et sequimini praecedentes
4sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum
milium
ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini
quia prius non ambulastis per eam
et cavete ne adpropinquetis ad arcam
5dixitque Iosue ad populum
sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia
6et ait ad sacerdotes tollite arcam foederis et praecedite populum
qui iussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos
7dixitque Dominus ad Iosue
hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel
ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim
8tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis
cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea
9dixitque Iosue ad filios Israhel
accedite huc et audite verba Domini Dei vestri
10et rursum in hoc inquit scietis
quod Dominus Deus vivens in medio vestri est
et disperdat in conspectu vestro
Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum
Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum
11ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem
12parate duodecim viros de tribubus Israhel
singulos per singulas tribus
13et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes
qui portant arcam Domini Dei universae terrae
in aquis Iordanis
aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient
quae autem desuper veniunt in una mole consistent
14igitur egressus est populus de tabernaculis suis
ut transirent Iordanem
et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum
15ingressisque eis Iordanem
et pedibus eorum tinctis in parte aquae
cum Iordanis autem ripas
alvei sui tempore messis impleret
16steterunt aquae descendentes in uno loco
et instar montis intumescentes apparebant procul
ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan
quae autem inferiores erant
in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt
usquequo omnino deficerent
17populus autem incedebat contra Iordanem
et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini
stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti
omnisque populus per arentem alveum transiebat