1misit ergo Iosue filius Nun
de Setthim duos viros exploratores abscondito
et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho
qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab
et quieverunt apud eam
2nuntiatumque est regi Hiericho et dictum
ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel
ut explorarent terram
3misitque rex Hiericho ad Raab dicens
educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam
exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt
4tollensque mulier viros abscondit et ait
fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent
5cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt
nescio quo abierunt
persequimini cito et conprehendetis eos
6ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae
operuitque eos lini stipula quae ibi erat
7hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos
per viam quae ducit ad vadum Iordanis
illisque egressis statim porta clausa est
8necdum obdormierant qui latebant
et ecce mulier ascendit ad eos et ait
9novi quod tradiderit Dominus vobis terram
etenim inruit in nos terror vester
et elanguerunt omnes habitatores terrae
10audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum
quando egressi estis ex Aegypto
et quae feceritis duobus Amorreorum regibus
qui erant trans Iordanem
Seon et Og quos interfecistis
11et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum
nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum
Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra
deorsum
12nunc ergo iurate mihi per Dominum
ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam
ita et vos faciatis cum domo patris mei
detisque mihi signum verum
13et salvetis patrem meum et matrem
fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt
et eruatis animas nostras de morte
14qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem
si tamen non prodideris nos
cumque tradiderit nobis Dominus terram
faciemus in te misericordiam et veritatem
15dimisit ergo eos per funem de fenestra
domus enim eius herebat muro
16dixitque ad eos
ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes
ibique latete diebus tribus donec
redeant
et sic ibitis per viam vestram
17qui dixerunt ad eam
innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
18si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus
et ligaveris eum in fenestra
per quam nos dimisisti
et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam
congregaveris in domum tuam
19qui ostium domus tuae egressus fuerit
sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni
cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo
redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit
20quod si nos prodere volueris
et sermonem istum proferre in medium
erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
21et illa respondit sicut locuti estis ita fiat
dimittensque eos ut pergerent
adpendit funiculum coccineum in fenestra
22illi vero ambulantes pervenerunt ad montana
et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti
quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos
23quibus urbem ingressis
reversi sunt et descenderunt exploratores de monte
et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun
narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi
24atque dixerunt
tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc
et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius