1Et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus
ad Iosue filium Nun ministrum Mosi
et diceret ei
2Moses servus meus mortuus est
surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum
in terram quam ego dabo filiis Israhel
3omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam
sicut locutus sum Mosi
4a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten
omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit
terminus vester
5nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae
sicut fui cum Mose ero et tecum
non dimittam nec derelinquam te
6confortare et esto robustus
tu enim sorte divides populo huic terram
pro qua iuravi patribus suis ut
traderem eam illis
7confortare igitur et esto robustus valde
ut custodias et facias omnem legem
quam praecepit tibi Moses servus meus
ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram
ut intellegas cuncta quae agis
8non recedat volumen legis huius de ore tuo
sed meditaberis in eo diebus ac noctibus
ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo
tunc diriges viam tuam et intelleges eam
9ecce praecipio tibi confortare et esto robustus
noli metuere et noli timere
quoniam tecum est Dominus Deus tuus
in omnibus ad quaecumque perrexeris
10praecepitque Iosue principibus populi dicens
transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite
11praeparate vobis cibaria
quoniam post diem tertium transibitis Iordanem
et intrabitis ad possidendam terram
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
12Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse
ait
13mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens
Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram
14uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra
quam tradidit vobis Moses trans Iordanem
vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu
et pugnate pro eis
15donec det requiem Dominus fratribus vestris
sicut et vobis dedit
et possideant ipsi quoque terram
quam Dominus Deus vester daturus est eis
et sic revertemini in terram possessionis
vestrae
et habitabitis in ea
quam vobis dedit Moses famulus Domini
trans Iordanem contra solis ortum
16responderuntque ad Iosue atque dixerunt
omnia quae praecepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus
17sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi
tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose
18qui contradixerit ori tuo
et non oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur
tu tantum confortare et viriliter age