1hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel
et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum
a torrente Arnon usque ad montem Hermon
et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem
2Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon
dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon
et mediae partis in valle dimidiique Galaad
usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon
3et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem
et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam
per viam quae ducit Bethesimoth
et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga
4terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim
qui habitavit in Astharoth et in Edrain
et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan
usque ad terminos
5Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon
6Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos
tradiditque terram eorum Moses in possessionem
Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse
7hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel
trans Iordanem ad occidentalem plagam
a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir
tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel
singulis partes suas
8tam in montanis quam in planis atque campestribus
in Aseroth et solitudine ac meridie
Hettheus fuit et Amorreus
Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus
9rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus
10rex Hierusalem unus rex Hebron unus
11rex Hierimoth unus rex Lachis unus
12rex Eglon unus rex Gazer unus
13rex Dabir unus rex Gader unus
14rex Herma unus rex Hered unus
15rex Lebna unus rex Odollam unus
16rex Maceda unus rex Bethel unus
17rex Thaffua unus rex Afer unus
18rex Afec unus rex Saron unus
19rex Madon unus rex Asor unus
20rex Someron unus rex Acsaph unus
21rex Thenach unus rex Mageddo unus
22rex Cades unus
rex Iachanaem Chermeli unus
23rex Dor et provinciae Dor unus
rex gentium Galgal unus
24rex Thersa unus
omnes reges triginta et unus