1quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon
et ad regem Someron atque ad regem Acsaph
2ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie
contra meridiem Cheneroth
in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare
3Chananeumque ab oriente et occidente
et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis
Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe
4egressique sunt omnes cum turmis suis
populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris
equi quoque et currus inmensae multitudinis
5conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom
ut pugnarent contra Israhel
6dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos
cras enim hac eadem hora
ego tradam omnes istos vulnerandos in
conspectu Israhel
equos eorum subnervabis et currus igne conbures
7venitque Iosue et omnis exercitus cum eo
adversum illos ad aquas Merom subito
et inruerunt super eos
8tradiditque illos Dominus in manu Israhel
qui percusserunt eos et persecuti sunt
usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth
campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem
ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias
9fecit sicut praeceperat ei Dominus
equos eorum subnervavit currusque conbusit
10reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio
Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat
11percussitque omnes animas quae ibidem morabantur
non dimisit in ea ullas reliquias
sed usque ad internicionem universa vastavit
ipsamque urbem permisit incendio
12et omnes per circuitum civitates regesque earum
cepit percussit atque delevit
sicut praeceperat ei Moses famulus Domini
13absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae
ceteras succendit Israhel
unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit
14omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel
cunctis hominibus interfectis
15sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo
ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit
non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum
quod iusserat Dominus Mosi
16cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam
terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam
montemque Israhel et campestria eius
17et partem montis quae ascendit Seir
usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon
omnes reges eorum cepit percussit occidit
18multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos
19non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel
praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit
20Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum
et pugnarent contra Israhel et caderent
et non mererentur ullam clementiam ac perirent
sicut praeceperat Dominus Mosi
21in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim
de montanis Hebron et Dabir et Anab
et de omni monte Iuda et Israhel
urbesque eorum delevit
22non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel
absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt
23cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen
et tradidit eam in possessionem filiis Israhel
secundum partes et tribus suas
quievitque terra a proeliis