LIBER DEUTERONOMII 34
1ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo
in verticem Phasga contra Hiericho
ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
2et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse
et omnem terram usque ad mare Novissimum
3et australem partem
et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor
4dixitque Dominus ad eum
haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens
semini tuo dabo eam
vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam
5mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
6et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor
et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
7Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est
non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
8fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus
et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
9Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae
quia Moses posuit super eum manus suas
et oboedierunt ei filii Israhel
feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
10et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses
quem nosset Dominus facie ad faciem
11in omnibus signis atque portentis quae misit per eum
ut faceret in terra Aegypti
Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
12et cunctam manum robustam
magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel
EXPLICIT LIBER HELLEADDABARIMID EST DEUTERONOMIUMBiblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart