IONA PROPHETA 3
1et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens
2surge vade ad Nineven civitatem magnam
et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te
3et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini
et Nineve erat civitas magna Dei
itinere dierum trium
4et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius
et clamavit et dixit
adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur
5et crediderunt viri ninevitae in Deo
et praedicaverunt ieiunium
et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem
6et pervenit verbum ad regem Nineve
et surrexit de solio suo
et abiecit vestimentum suum a se
et indutus est sacco et sedit in cinere
7et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens
homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam
nec pascantur et aquam non bibant
8et operiantur saccis homines et iumenta
et clament ad Dominum in fortitudine
et convertatur vir a via sua mala
et ab iniquitate quae est in manibus eorum
9quis scit si convertatur et ignoscat Deus
et revertatur a furore irae suae et non peribimus
10et vidit Deus opera eorum
quia conversi sunt a via sua mala
et misertus est Deus super malitiam
quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart