1et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est
2et oravit ad Dominum et dixit
obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum
cum adhuc essem in terra mea
propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis
scio enim quia tu Deus clemens et misericors es
patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia
3et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me
quia melior est mihi mors quam vita
4et dixit Dominus putasne bene irasceris tu
5et egressus est Iona de civitate
et sedit contra orientem civitatis
et fecit sibimet ibi umbraculum
et sedebat subter eum in umbra
donec videret quid accideret civitati
6et praeparavit Dominus Deus hederam
et ascendit super caput Ionae
ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim
et laetatus est Iona super hedera laetitia
magna
7et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum
et percussit hederam et exaruit
8et cum ortus fuisset sol
praecepit Dominus vento calido et urenti
et percussit sol super caput Ionae et aestuabat
et petivit animae suae ut moreretur et dixit
melius est mihi mori quam vivere
9et dixit Dominus ad Ionam
putasne bene irasceris tu super hederam
et dixit bene irascor ego usque ad mortem
10et dixit Dominus tu doles super hederam
in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret
quae sub una nocte nata est et una nocte periit
11et ego non parcam Nineve civitati magnae
in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum
qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam
et iumenta multa
EXPLICIT IONA PROPHETA