1Verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
2audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae
si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
3super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis
et filii eorum generationi alterae
4residuum erucae comedit lucusta
et residuum lucustae comedit bruchus
et residuum bruchi comedit rubigo
5expergescimini ebrii et flete
et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine
quoniam periit ab ore vestro
6gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
7posuit vineam meam in desertum
et ficum meam decorticavit
nudans spoliavit eam et proiecit
albi facti sunt rami eius
8plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
9periit sacrificium et libatio de domo Domini
luxerunt sacerdotes ministri Domini
10depopulata est regio luxit humus
quoniam devastatum est triticum
confusum est vinum elanguit oleum
11confusi sunt agricolae
ululaverunt vinitores super frumento et hordeo
quia periit messis agri
12vinea confusa est et ficus elanguit
malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt
quia confusum est gaudium a filiis hominum
13accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris
ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei
quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
14sanctificate ieiunium vocate coetum
congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri
et clamate ad Dominum
15a a a diei quia prope est dies Domini
et quasi vastitas a potente veniet
16numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt
de domo Dei nostri laetitia et exultatio
17conputruerunt iumenta in stercore suo
demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae
quoniam confusum est triticum
18quid ingemuit animal
mugierunt greges armenti quia non est pascua eis
sed et greges pecorum disperierunt
19ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti
et flamma succendit omnia ligna regionis
20sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum
et ignis devoravit speciosa deserti