1canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo
conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini
quia prope est
2dies tenebrarum et caliginis
dies nubis et turbinis
quasi mane expansum super montes
populus multus et fortis similis ei non fuit a principio
et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
3ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma
quasi hortus voluptatis terra coram eo
et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum
4quasi aspectus equorum aspectus eorum
et quasi equites sic current
5sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient
sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam
velut populus fortis praeparatus ad proelium
6a facie eius cruciabuntur populi
omnes vultus redigentur in ollam
7sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum
vir in viis suis gradietur
et non declinabunt a semitis suis
8unusquisque fratrem suum non coartabit
singuli in calle suo ambulabunt
sed et per fenestras cadent et non demolientur
9urbem ingredientur in muro current domos conscendent
per fenestras intrabunt quasi fur
10a facie eius contremuit terra moti sunt caeli
sol et luna obtenebrati sunt
et stellae retraxerunt splendorem suum
11et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui
quia multa sunt nimis castra eius
quia fortia et facientia verbum eius
magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
12nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro
in ieiunio et in fletu et in planctu
13et scindite corda vestra et non vestimenta vestra
et convertimini ad Dominum Deum vestrum
quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae
et praestabilis super malitia
14quis scit si convertatur et ignoscat
et relinquat post se benedictionem
sacrificium et libamen Domino Deo nostro
15canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
16congregate populum
sanctificate ecclesiam coadunate senes
congregate parvulos et sugentes ubera
egrediatur sponsus de cubili suo
et sponsa de thalamo suo
17inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini
et dicent parce Domine populo tuo
et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes
quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
18zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
19et respondit Dominus et dixit populo suo
ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum
et replebimini eo
et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus
20et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis
et expellam eum in terram inviam et desertam
faciem eius contra mare orientale
et extremum eius ad mare novissimum
et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit
21noli timere terra exulta et laetare
quoniam magnificavit Dominus ut faceret
22nolite timere animalia regionis
quia germinaverunt speciosa deserti
quia lignum adtulit fructum suum
ficus et vinea dederunt virtutem suam
23et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro
quia dedit vobis doctorem iustitiae
et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum
in principio
24et implebuntur areae frumento
et redundabunt torcularia vino et oleo
25et reddam vobis annos
quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca
fortitudo mea magna quam misi in vos
26et comedetis vescentes et saturabimini
et laudabitis nomen Domini Dei vestri
qui fecit vobiscum mirabilia
et non confundetur populus meus in sempiternum
27et scietis quia in medio Israhel ego sum
et ego Dominus Deus vester et non est amplius
et non confundetur populus meus in aeternum
28et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae
senes vestri somnia somniabunt
et iuvenes vestri visiones videbunt
29sed et super servos et ancillas
in diebus illis effundam spiritum meum
30et dabo prodigia in caelo et in terra
sanguinem et ignem et vaporem fumi
31sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem
antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
32et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit
quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus
et in residuis quos Dominus vocaverit