OSEE PROPHETA 14
1pereat Samaria
quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum
in gladio pereat
parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
2convertere Israhel ad Dominum Deum tuum
quoniam corruisti in iniquitate tua
3tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum
dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum
et reddemus vitulos labiorum nostrorum
4Assur non salvabit nos super equum non ascendemus
nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum
quia eius qui in te est misereberis pupilli
5sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee
quia aversus est furor meus ab eo
6ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium
et erumpet radix eius ut Libani
7ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius
et odor eius ut Libani
8convertentur sedentes in umbra eius
vivent tritico et germinabunt quasi vinea
memoriale eius sicut vinum Libani
9Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum
ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
10quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec
quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis
praevaricatores vero corruent in eis
EXPLICIT OSEE PROPHETABiblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart