1militia est vita hominis super terram
et sicut dies mercennarii dies eius
2sicut servus desiderat umbram
et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
3sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas enumeravi mihi
4si dormiero dico quando consurgam
et rursum expectabo vesperam
et replebor doloribus usque ad tenebras
5induta est caro mea putredine et sordibus pulveris
cutis mea aruit et contracta est
6dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur
et consumpti sunt absque ulla spe
7memento quia ventus est vita mea
et non revertetur oculus meus ut videat bona
8nec aspiciet me visus hominis
oculi tui in me et non subsistam
9sicut consumitur nubes et pertransit
sic qui descenderit ad inferos non ascendet
10nec revertetur ultra in domum suam
neque cognoscet eum amplius locus eius
11quapropter et ego non parcam ori meo
loquar in tribulatione spiritus mei
confabulabor cum amaritudine animae meae
12numquid mare sum ego aut cetus
quia circumdedisti me carcere
13si dixero consolabitur me lectulus meus
et relevabor loquens mecum in strato meo
14terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
15quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
16desperavi nequaquam ultra iam vivam
parce mihi nihil enim sunt dies mei
17quid est homo quia magnificas eum
aut quia ponis erga eum cor tuum
18visitas eum diluculo et subito probas illum
19usquequo non parces mihi
nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
20peccavi quid faciam tibi o custos hominum
quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
21cur non tolles peccatum meum
et quare non auferes iniquitatem meam
ecce nunc in pulvere dormiam
et si mane me quaesieris non subsistam