1respondens autem Baldad Suites dixit
2usquequo loqueris talia
et spiritus multiplex sermones oris tui
3numquid Deus subplantat iudicium
et Omnipotens subvertit quod iustum est
4etiam si filii tui peccaverunt ei
et dimisit eos in manu iniquitatis suae
5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum
et Omnipotentem fueris deprecatus
6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te
et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
7in tantum ut priora tua fuerint parva
et novissima tua multiplicentur nimis
8interroga enim generationem pristinam
et diligenter investiga patrum memoriam
9hesterni quippe sumus
et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
10et ipsi docebunt te loquentur tibi
et de corde suo proferent eloquia
11numquid vivere potest scirpus absque
humore
aut crescet carectum sine aqua
12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu
ante omnes herbas arescit
13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum
et spes hypocritae peribit
14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
15innitetur super domum suam et non stabit
fulciet eam et non consurget
16humectus videtur antequam veniat sol
et in horto suo germen eius egreditur
17super acervum petrarum radices eius densabuntur
et inter lapides commorabitur
18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
19haec est enim laetitia viae eius
ut rursum de terra alii germinentur
20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet