1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias
sed conceptum sermonem tenere quis possit
3ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4vacillantes confirmaverunt sermones tui
et genua trementia confortasti
5nunc autem venit super te plaga et defecisti
tetigit te et conturbatus es
6timor tuus fortitudo tua patientia tua
et perfectio viarum tuarum
7recordare obsecro te quis umquam innocens perierit
aut quando recti deleti sint
8quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem
et seminant dolores et metunt eos
9flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10rugitus leonis et vox leaenae
et dentes catulorum leonum contriti sunt
11tigris periit eo quod non haberet praedam
et catuli leonis dissipati sunt
12porro ad me dictum est verbum absconditum
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri
eius
13in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
14pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
15et cum spiritus me praesente transiret
inhorruerunt pili carnis meae
16stetit quidam cuius non agnoscebam vultum
imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
17numquid homo Dei conparatione iustificabitur
aut factore suo purior erit vir
18ecce qui serviunt ei non sunt stabiles
et in angelis suis repperit pravitatem
19quanto magis hii qui habitant domos luteas
qui terrenum habent fundamentum
consumentur velut a tinea
20de mane usque ad vesperum succidentur
et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
21qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia