1voca ergo si est qui tibi respondeat
et ad aliquem sanctorum convertere
2vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
3ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
4longe fient filii eius a salute
et conterentur in porta et non erit qui eruat
5cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus
et ebibent sitientes divitias eius
6nihil in terra sine causa fit
et de humo non orietur
dolor
7homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
8quam ob rem ego deprecabor Dominum
et ad Deum ponam eloquium meum
9qui facit magna et inscrutabilia
et mirabilia absque numero
10qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
11qui ponit humiles in sublimi
et maerentes erigit sospitate
12qui dissipat cogitationes malignorum
ne possint implere manus eorum quod coeperant
13qui adprehendit sapientes in astutia eorum
et consilium pravorum dissipat
14per diem incurrent tenebras
et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
15porro salvum faciet a gladio oris eorum
et de manu violenti pauperem
16et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
17beatus homo qui corripitur a Domino
increpationem ergo Domini ne reprobes
18quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
19in sex tribulationibus liberabit te
et in septima non tanget te malum
20in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
21a flagello linguae absconderis
et non timebis calamitatem cum venerit
22in vastitate et fame ridebis
et bestiam terrae non formidabis
23sed cum lapidibus regionum pactum tuum
et bestiae terrae pacificae erunt tibi
24et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum
et visitans speciem tuam non peccabis
25scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum
et progenies tua quasi herba terrae
26ingredieris in abundantia sepulchrum
sicut infertur acervus in tempore suo
27ecce hoc ut investigavimus ita est
quod auditum mente pertracta