1post haec aperuit Iob os suum
et maledixit diei suo
2et locutus est
3pereat dies in qua natus sum
et nox in qua dictum est conceptus est homo
4dies ille vertatur in tenebras
non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
5obscurent eum tenebrae et umbra mortis
occupet eum caligo et involvatur amaritudine
6noctem illam tenebrosus turbo possideat
non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
7sit nox illa solitaria nec laude digna
8maledicant ei qui maledicunt diei
qui parati sunt suscitare Leviathan
9obtenebrentur stellae caligine eius
expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
10quia non conclusit ostia ventris qui portavit me
nec abstulit mala ab oculis meis
11quare non in vulva mortuus sum
egressus ex utero non statim perii
12quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
13nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
15aut cum principibus qui possident aurum
et replent domos suas argento
16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem
vel qui concepti non viderunt lucem
17ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
18et quondam vincti pariter sine molestia
non audierunt vocem exactoris
19parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
20quare data est misero lux
et vita his qui in amaritudine animae sunt
21qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
23viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
24antequam comedam suspiro
et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
25quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
26nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi
et venit super me indignatio