1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
3simplici corde meo sermones mei
et sententiam labia mea puram loquentur
4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
6ecce et me sicut et te fecit Deus
et de eodem luto ego quoque formatus sum
7verumtamen miraculum meum non te terreat
et eloquentia mea non sit tibi gravis
8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum
audivi
9mundus sum ego absque delicto
inmaculatus et non est iniquitas in me
10quia querellas in me repperit
ideo arbitratus est me inimicum sibi
11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
12hoc est ergo in quo non es iustificatus
respondebo tibi quia maior sit Deus homine
13adversum eum contendis
quod non ad omnia verba responderit tibi
14semel loquitur Deus
et secundo id ipsum non repetit
15per somnium in visione nocturna
quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
16tunc aperit aures virorum
et erudiens eos instruit disciplinam
17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
18eruens animam eius a corruptione
et vitam illius ut non transeat in gladium
19increpat quoque per dolorem in lectulo
et omnia ossa eius marcescere facit
20abominabilis ei fit in vita sua panis
et animae illius cibus ante desiderabilis
21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
22adpropinquabit corruptioni anima eius
et vita illius mortiferis
23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus
ut adnuntiet hominis aequitatem
24miserebitur eius et dicet
libera eum et non descendat in corruptionem
inveni in quo ei propitier
25consumpta est caro eius a suppliciis
revertatur ad dies adulescentiae suae
26deprecabitur Deum et placabilis ei erit
et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui
et ut eram dignus non recepi
28liberavit animam suam ne pergeret in interitum
sed vivens lucem videret
29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
30ut revocet animas eorum a corruptione
et inluminet luce viventium
31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere
volo enim te apparere iustum
33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam