1omiserunt autem tres viri isti respondere Iob
eo quod iustus sibi videretur
2et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de
cognatione Ram
iratus est autem adversus Iob
eo quod iustum se esse diceret coram Deo
3porro adversum amicos eius indignatus est
eo quod non invenissent responsionem rationabilem
sed tantummodo condemnassent Iob
4igitur Heliu expectavit Iob loquentem
eo quod seniores se essent qui loquebantur
5cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent
iratus est vehementer
6respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit
iunior sum tempore vos autem antiquiores
idcirco dimisso capite veritus sum
indicare vobis meam sententiam
7sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur
et annorum multitudo doceret sapientiam
8sed ut video spiritus est in hominibus
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
9non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
10ideo dicam audite me
ostendam vobis etiam ego meam scientiam
11expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram
donec disceptaremini sermonibus
12et donec putabam vos aliquid dicere considerabam
sed ut video non est qui arguere possit Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius
13ne forte dicatis invenimus sapientiam
Deus proiecit eum non homo
14nihil locutus est mihi
et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
15extimuerunt non responderunt ultra
abstuleruntque a se eloquia
16quoniam igitur expectavi et non sunt locuti
steterunt nec responderunt ultra
17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
18plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
19en venter meus quasi mustum absque spiraculo
quod lagunculas novas disrumpit
20loquar et respirabo paululum
aperiam labia mea et respondebo
21non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
22nescio enim quamdiu subsistam
et si post modicum tollat me factor meus