1pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
2audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
3auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
4iudicium eligamus nobis
et inter nos videamus quid sit melius
5quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
6in iudicando enim me mendacium est
violenta sagitta mea absque ullo peccato
7quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
8qui graditur cum operantibus iniquitatem
et ambulat cum viris impiis
9dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
10ideo viri cordati audite me
absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
11opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
12vere enim Deus non condemnabit frustra
nec Omnipotens subvertet iudicium
13quem constituit alium super terram
aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
14si direxerit ad eum cor suum
spiritum illius et flatum ad se trahet
15deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
16si habes ergo intellectum audi quod dicitur
et ausculta vocem eloquii mei
17numquid qui non amat iudicium sanare potest
et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
18qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
19qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum
cum disceptaret contra pauperem
opus enim manuum eius sunt universi
20subito morientur et in media nocte
turbabuntur populi et pertransibunt
et auferent violentum absque manu
21oculi enim eius super vias hominum
et omnes gressus eorum considerat
22non sunt tenebrae et non est umbra mortis
ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
23neque enim ultra in hominis potestate est
ut veniat ad Deum in iudicium
24conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro
eis
25novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
26quasi impios percussit eos in loco videntium
27qui quasi de industria recesserunt ab eo
et omnes vias eius intellegere noluerunt
28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni
et audiret vocem pauperum
29ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet
ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum
et super gentem et super omnes homines
30qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
31quia ergo ego locutus sum ad Deum
te quoque non prohibeo
32si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
33numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi
tu enim coepisti loqui et non ego
quod si quid nosti melius loquere
34viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
35Iob autem stulte locutus est
et verba illius non sonant disciplinam
36pater mi probetur Iob usque ad finem
ne desinas in hominibus iniquitatis
37quia addit super peccata sua blasphemiam
inter nos interim constringatur
et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum